SICELA vel SICILA

SICELA vel SICILA
SICELA vel SICILA
parva sica, unde sicelatus latro, de Imperatore Threcisco, (Thracum enim sica) apud Capitolin. in Maximo et Balbino c. 17. Nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sicelatus latro sic petiit, ut se Ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar? Verba sunt Augusti Claudii Iuliani Ep. ad Pupienum et Balbinum: intelligit autem hôc nomine Maximinum Thracem, sicilâ, h. e. parvâ sicâ armatum. Vide quoque supra, voce Parma. Ab eadem origine siciles sunt et sicilia, spicula hastarum, ut videre est apud Salmas. d. l. Item sicilum, Graece σμίλιον, caelum, unde sicilati lapides i. e. sculpti. Gall. ciseles. Idem ad Solin. p. 1045.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”